- PUER
- I.PUERaliquando idem, quod Servus. Cicero, l. 1. ad Attic. Ep. 12. Nam Puer festivus, Anagnostes noster Sositheus, decesserat, meque plus, quam servi mors debere videbatur, commoverat. Quo referenda Festi verba: Quintipor, servile nomen frequens apud Antiquos erat, a praenomine Domini ductum (quasi Quinti puer) ut Marcipor, Caipor. Hic nempe Veterum servos vocandi mos fuit: quem intercidisse, refert Fab. Quintilian. l. 1. c. 7. Inservis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a Domino: unde Marcipores, Publiporesque: imo queritur et obiurgat Varro de L. L. l. 8. Quotusquisque iam servos habet priscis nominibus? Hinc itaque lux veteri Inscript. quae et ad Libertos id transferre videtur, P. Rubrio. Latino. Sicinius, P. Por. Patrono. suo. b. m. apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Et formosorum quidem frequens apud Romanos servitium fuit: beatulos inprimis illos, qui istiusmodi Pueris non Triclinium modo, sed et Coquinam referserant. Martialis, l. 10. Epigr. 66.Qui rogo tam durus, quis tam fuit ille superbus,Qui iussit fieri te Theopompe cocum?Hanc aliquis faciem nigrâ violare culinâSustinet? has unctô pollinet ungue comas? etc.In quibus sane versibus latens sub nomine Trimalcionis Petroniana illa lautitia elucet: Ut enim ille digitos in capite Pueri tersit, ita videtur Theopompi dominus ad eiusdem comas ungues unctos, munditiae causâ, affricuisse. Sic apud Ciceronem in Verr. 2. circumpedes homines formosos vel literatos, hic habuisse dicitur: quorum erat, soleas accumbentis domini custodire, ut patet ex Martiali, l. 12. Epigr. 89. Inprimis grati conviviis fuêre Pueri ex Aegypto, dicaces: Petron. Satyric. Discubuimus Alexandrinis pueris aquam nivatam in manus infundentibus: quemadmodum iisdem Puellae Gaditanae aptissimae visae. Et Symphoniacorum Puerorum, quanta fuerit copia, infra videbitur: quos omnes (vocales videl.) fibulas in naturis habuisse, ne coirent, docet Iuvenalis Scholiastes, ad v. 73. Sat. 6. Sed de his, suô locô. Transeo ad ingenuos, de quibus adhuc in infantia constitutis, supra actum, in voce Infans, Nominalia, Professio etc. Eorum vestimenta, apud Romanos erant, Praetexta et Chlamys, de quibus suô locô: donec adultiori aetate virilem sumerent Togam; ante quod tempus, cum iis commercium ulli Viro esse non licebat. Quae causa, quod Mercurialis Guil. Choulum, qui in de Antiqq. Exercitat. libro, in Ephebeo, secundâ Gymnasii parte, iuvenes studendi gratiâ sedisse, scriptis mandavit, refutat. de Arte Gymn. l. 1. c. 7. Id vero negari non potest, Galeni tempore, ut is, l. 1. Praec. ad Posth. testatur, Pueros exerceri in palaestra consuevisse, cum is cuiusdam aegritudinis, quam Commodus Puer atque Imperatoris filius in Palaestra acquisiverat, ibi ingerat mentionem. Sed et idem Plautus. Bacchidib. Actu 2. Sc. 3. v. 18. apertissime ostendit, ubi Lydus Pistocleri Paedagogus, Patrum erga filios sui temporis indulgentiam taxans, de anteacti temporis moribus ita loquitur,Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,Digitum longe a Paedagogo pedem ut efferres aedibus.Ante Solem exorientem nisi in Palaestram veneras,Gymnasii praefecto haud mediocres poenas penderes.Id quoi obtigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum,Et discipulus et Magister perhibebantur improbi.Ibi cusu, luctando, hastâ, discô, pugilatu, pilâ,Saliendo se exercebat magis, quam scortô, aut saviis.Unde conicere est, Pueris summô mane Palaestram adeundipraeceptum fuisse, ut Virorum, qui tunc non aderant, consortium vitarent, atque etiam literarum studiis incumbendi otium superesset: Etenim non defuisse, qui Pueros videre nudos et nefandum eorum amorem sibi conciliare ex Palaestris studerent, facile ex Plutarchi Erot. colligitur. Quae causa, quod et Athenis severe cautum, ne Puerorum Praeceptores ludum literarium aperirent, ante Orientem Solem, et ut clauderent ante Occasum. Imo nec ingredi ulli aetatem puerilem supergresso in Ludum, quandiu in illo Pueri erant, sub poena mortis licebat, exceptô filiô Praeceptoris, aut e fratre nepote, aut generô. Et iam Gymnasiarchae neminem provectiori aetate, Mercurii festis diebus, admittendi facultas permittebatur, ut patet ex Lege Aeschini memorata contra Timarch. Agitabant autem Pueri mercurii dies fostos, in Palaestris: sicut Musarum, in Scholis; quorum illi dicebantur Εῤμαῖα, hi Μουσεῖα. Magistratus vero, cuius curae commissa erant, τὰ Διδασκαλεῖα, et τὰ Γυμνάσια, Κοσμητὴς dictus est, de quo vetus lapis Athenis in Gymnasio, Ε᾿πὶ Θέωνος Α῎ρχοντος Κοσμητοῦ Διοτυσίου Μάρκος Α᾿ναφλύςτιος γυμνασιαρχήσας: ubi qui Gymnasiarcha, simpliciter dicitur, Puerorum intelligitur, Magistraturs Κοσμητοῦ nomen additur, quia curae Gymnasiorum erat praefectus. Alia ab his Gymnasia et alii ΚοσμηταὶEpheborum erant, qua de re vide Erotianum in Lexic. In quibus enim Pueri exercerentur, hoc Terentii Eunuchô docet, Actu 3. sc. 2. v. 23.——— ——— Fac periculum in literis,Fac in Palaestra, in Musicis: quae liberumScire aequum est Adolescentem. ———At aliae erant Epheborum μελεταὶ, militares nempe omnino: versabantur in corum Gymnasiis ii, quos inanis gloriolae γαργαλισμὸς titillaret, quo nimirum possent a Iunioribus conspici, atque hunc ipsi sui honoris fructum perciperent, dum in seillorum converterent ora; Quam ob rem Aeschines Demosthenem facit, σεμνυνόμενον εν τῇ τῶν μειρακίων διατριβῇ: Cum contra in Puerorum palaestras nemo impune, horum aetatem supergressus, ingredi posset. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas. l. 3. tit. 7. De Puerorum castigatione, praeclare disserentem adi Franc. Rossaeum, Anthol. Att. l. 5. c. 11. Plura vero de exercitationibus Puerorum, apud Graecos, gymnicis et scenicis, praemiisque illorum, Car. Paschlius habet Coronar. l. 6. c. 29. totô: de more Pueros nobiles in disciplinam arctiorem Principibus viris tradendi, diximus supra voce Pagius: Uti de Pueris Alexandrinis, mauris, Syris, garrulitate sua, apud Romanos magni aestimatis, de quibus et supra, praeclara multa, praeter Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 83. Casp. Barthius Animadversion. ad Papinium Starium, l. 5. Sylv. 5. v. 66. ubi hos versus illustrat:Non ego mercatus Pharia de puppe loquacesDelicias, doctumque sui convicia NiliInfantem, linguâque simul salibusque protervumDilexi ———Apud eundem Sueton. Tiberiô, c. 6. Praesedit Troianis Circensibus, ductor turmae maiorum puerorum: Pueri maiores sunt, qui ἀγένειοι Graecis, mediae inter puerilem et virilem aetatis. Nec omittenda Babia pueritiae Dea, memorata Photio: de qua vide Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 87. etc.II.PUERinter Iovisepitheta: Cicero, de Divin. l. 2. ubi de Sortibus Praenestinis, tanti olim nominis: Quid enim Sors est? idem propemodum, quod micare, quodtalos iacere, quod tesseras, inquibus temeritas et casus, non ratio, nec consilium valet. Tota res est inventa sallaciis, aut ad quaestum, aut ad superstitionem, aut ad errorem. Atque videamus clarissimarum Sortium quae tradatur inventio. Numerium Sufficium Praenestinorum monumenta declarantsomniis crebris, ad extremum etiam minautibus, cum iuberetur certô locô silicem caedere, perterritum visis, irridentibus suis civibus id agere coepisse: itaque perforatô saxiô Sortes erupisse, in robore insculptis, priscarum literarum notis. Is est hodie locus septus, religiose, propter Iovis Pueri, qui lactens cum Iunone, in gremio Fortunae, mammam appetens castissime colitur a mat ibus. Et paulo post, Quid igitur in his (Sortibus) potest esse certi, quae Fortunaemonitu, Pueri manu miscentur atque ducuntur. Nempe, cum notissima sit fabula, Iovem, Neptunum ac Plutonem, adhuc iuvenes ac pene pueros, post expulsum e solio patrem, divisse imperium Universi, atque eorum unumquemque nactum partem, quae ex sorte ei obvenisset. Iovemque inde accepisse caeli terraeque imperium, factum hinc videtur, ut Iovis ac Iunonis simulacra in gremio Fortunae collocarentur, per eamque Sortes ac Oracula regi crederentur, ut cuius beneficiô ipse Iuppiter imperium adeptus sit. Cui proin id honoris quoque datur, ut aliquando Primigeniâ simpliciter, aliquando additis epithetis Iovis Pueri, vel Iovi Puero diceretur. Apud Gruterum Inscript.p. 76. n. 7FORTUNAEIOIS PVERIPRIMIGENIAED. D.EX. SORTE. COMPOS.FACTUS.NOTHUS. RUFICANAE.L. F. PLOTILLAE.Ibid. num. 6. FORTUNAE PRIMIGENIAE IOVI. PVERO. ex testamento Treboniae Symphenisae d. d. d. P. quidam Annius Herma heres.III.PUERsicut Infans, recentiori aeô, nomen Magnatum filiis promiscue tributm, qui nondum ex aetatis defectu feudorum paternorum possessionem adierant, quae interim a Custodibus vel Tutoribus administrabantur, donec ad legitimam ii pervenissent aetatem. Sic Fridericus henrici II. Imperatoris filius, quem spectabat Apuliae Siciliaeque Regnum, ex Matris iure, modo Infans Apuliae, modo Puer Apuliae, dictus occurrit, in Chron. Senonensi. c. 19. et. Andrensi p. 634. De primogenito Filio Regis Angliae, Guilielmus Britto Philippidos l. 12.Non tibi des requiem, donec Puer Anglicus armisVicta, quibus nil iuris babet, tibi sceptra resignet.In Charta Gaufredi Episcopi Ambian. A. C. 1118. apud Lovetum Antiqq. Bellovae. Tom. 11. p. 115. subscribit Radulfus Puer de Arenis, h. e. haeres etc. Interdum tamen hâc voce quoque denotabantur, qui praediorum paternorum adiissent possessionem, vel certe eorum possessores audirent. Sic Ludovicus Rex et Puer dicitur, in Charta Alemannica 76. Goldast. H. puer Dux Saxonum, in Charta Adalberonis Archiepiscopi Hamburgens. A. C. 1143. apud Ughellum Tom. 11. Fridericus puer Dux Suevorum in Diplom. Friderici I. Imperatoris, A. C. 1160. In Charta quoque Bartholomaei Episcopi Parisiensis A. C. 1146. subbscribit Philippus puer Frater Regis. Eôdem modô olim Imperatorum filios, superstitibus Parentibus, Nobilissimos Pueros appellatos in Fastis,declarant eorum Imperatorum Constitutiones, in quibustut plurimum binis istis literulis, N. P. hae appellationes designantur, ut observavit Iac. Cuiaciius ad l. 4. Cod. de Privil. eor. qui in sacro Palat. mil. Hinc Constitutio Theodosii, Valentiniani et Arcadii, apud Sirmondum in Appendice ad Cod. Theodos. c. 8. sic clauditut: Data X. Kal. Maias Constantinopoli, Honoriô Nobilissimô Puerô et Evodiô Coss. Ut Epistola Valentis et Ursacii, in Fragm. S. Hilarii, Data Gratianô Nobilissimô P. et Dagalaifo Coss. Exinde, voce puer abrogatâ, Nobilissimi nude tales appellari coeperunt etc. Vide supra in voce Infans, item Nobilissimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.